monumenta.ch > Tertullianus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 21, 3
Necesse est igitur pauca . Tantum Iudaeis erat apud Deum gratia, ubi et insignis iustitia et fides originalium auctorum, unde illis et generis magnitudo et regni sublimitas floruit et tanta felicitas, ut Dei vocibus, quibus edocebantur, de promerendo Deo, et non offendendo, praemonerentur . Sed quanta deliquerint , fiducia patrum inflati , derivantes a disciplina in profanum modum, etsi ipsi non confiterentur, probaret exitus hodiernus ipsorum.